Contact Us

Selected Manuscripts from the "Polonsky Foundation Digitization Project"

Vat.gr.1594

Manuscript information

Resource type:
Manuscript
Collection:
Vat.gr.
Shelfmark:
Vat.gr.1594
Library:
Biblioteca Apostolica Vaticana
Date:
sec. IX
Beginning date:
801
Ending date:
900
Support:
membr.
Height:
310
Width:
205
Extent:
I. 284 (f. I chart.)
Content:
Claudii Ptolemaei Opera.
Exhibit Tags:
Natural Sciences

Description

Date:
sec. ix
Beginning date:
801
Ending date:
900
Collation:
ιδ´, κγ´, μβ´ terniones, λϛ´ bifolium, cett. quaterniones, ultimi tamen ultimum folium effluxit, ια´ autem in locum secundi folii deperditi duo saec. XIII subfecta praebet, quod iam supra notavimus.
Writing - Note:
Codicem, quo pulchriorem se se unquam vidisse negat Heiberg (Claudii Ptolemaei opp. l. 1, p. iv) cuique primas inter Almagesti libros manu scriptos, quotquot innotuerunt, deferunt C. H. F. Peters et E. B. Knobel ("Ptolemy's Catalogue of Stars - A revision of the Almagest" etc., Carnegie Institution of Washington, Publ. No. 86, Washington 1915, p. 21), littera minuscula mire constanti et aequabili, pigmento autem flavescente unus idemque librarius totum exaravit, si ff. 278-283 dum taxat excipias, quae paullo fusciore atramento coaevus nescio quis eleganti pariter harundine descripsit: librorum capitumque inscriptiones, numeri, verba notaeque numerales tabulis inclusa, lemmata denique paucissima unciali, qui dicitur, parvo charactere delineata.
Decoration - Note:
Ornamentum f. 9, rotulae quibus singulorum librorum inscriptiones includuntur, capitum tituli, ipsorum notae numerales in pinace uni cuique libro praemisso obcurrentes flavo colore neglegenter distincta.
Binding:
Membr.
Binding - Note:
Tegumentum prasina membrana obductum tesseras gentilicias Urbani VIII P. M. (in tabula ant.) et (in tabula post.) Fr. Barberini, card. bybl. (aa. 1626-33) prae se fert, dorso autem, ἰδιοχρώμωι membrana refecto, scuta Pii IX P. M. et A. Mai card. bybl. (1853-54) inpressa cernuntur.
Condition:
Codex initio et in fine situ foedatus blattisque conrosus, utrumque non sine aliquo damno scriptionis, quam f. 1r-v evanidam ex parte nescio quis recentior retractavit.
Signatures:
Fasciculi obcurrunt hodie 37, in medio marg. inf. primae singulorum paginae neque ab ipso librario neque eius tempore graece signati [...]: e qua numerorum serie perspicuum est fasciculos duos (β´-γ´ nimirum) post f. 8, quattuor vero (λζ´-μ´) post 263 desiderari, quorum partem iam saec. XlII intercidisse nota suadet illo tempore f. 284v inscripta: ἡ βίβλος αὕτη τῆς μ(ε)γ(ά)λ(ης) συντάξεως ἔχει φυλλα τιε´· καὶ | δύο εἰς τὴν ἀρχ(ὴν) τοῦ βιβλίου ἀπολυτά (conr. ex ἀπὸ-) (ed. Heiberg, loc. cit.).
General note:
F. 277v vacat. [...] F. 284v superne "Visto p(er) tni Franc(esc)o da Lucha" (cf. Claudii Plolemaei Geographiae codex Urbinas graecus 82 phototypice depictus etc., Tomus prodromus, I [Codices e Vaticanis selecti quam simill. expressi etc., XVIIII], Lugduni Batavorum-Lipsiae 1932, pp. 196-201, 203, 221 et 537; Heiberg, vol. supra cit., p. xxxiii perverse legit "Janeto Saluza!").
Other name:
Ruini, Lelio, vesc. di Bagnoregio, m. 1621 [owner]
Urbanus PP. VIII, 1568-1644 [owner]
Barberini, Francesco, card., 1597-1679 [owner]
Pius PP. IX, b., 1792-1878 [owner]
Mai, Angelo, card., 1782-1854 [owner]
Leo philosophus, sec. IX [owner]
Language:
Greco.
Alphabet:
Greco.
Provenance:
F. 263v in marg. sinistro notatur τοῦ ἀστρονο|μικωτάτου | Λέοντος ἡ βί(βλ)ος (ed. Heiberg, Claudii Ptolemaei opp., II, p. xxxii; de Leone Cf. praesertim ipsius Heibergii "Bidrag til Mathematikens Historie hos Byzantinerne" in "Overs. over d. K. D. Vidensk. Selsk. Forh." 1887, pp. 88 sqq., nec non L. Petit, "Les évêques de Thessalonique in "Échos d'Orient" IV [1900], p. 217). F. 284v laeva inscriptionem adcurate cancellis obductam ex parte tantum legimus "Al | R(euerend)o (?) | ...... Lelio Ruino | Con | D. J .... Mancianno (?) | Die 14 Januarij 1604 | Fabian(us)" (cf. Heiberg, loc. cit.). F. 1 imo adnotatur "Emptus ex libris Ill.mi Lelij Ruini | ep(iscop)i Balneoregien(sis). 1622" (de quo, Polonorum ad regem Sigismundum III iam nuntio, cf. potissimum "Encyklopedyja ponszechna", XXII, Warszawa 1866, p. 487).

Administrative information

Source of information:
C. Giannelli, Codices Vaticani graeci: codices 1485-1683, In Bybliotheca Vaticana, 1950, p. XXV, 223-225.

Parts of this manuscript

9r-263v

Ptolemaeus, Claudius, Syntaxis mathematica cum scholiis

Locus:
9r-263v
Author:
Ptolemaeus, Claudius, sec. II [internal]
Supplied title:
Syntaxis mathematica cum scholiis
Uniform title:
Syntaxis mathematica (Ptolemaeus, Claudius, c. 100-178)
General note:
Claudii Ptolemaei syntaxeos mathematicae (ff. 9-28) lib. I (marg. inf. f. 9 inscripsit librarius epigramma illud οἶδ ̓ὅτι θνητὸς ἔφυν κτλ. [Anthol. Palat. IX, 577], quod iuxta recentior adnotavit ἡρωελεγεῖοι, (ff. 28-57) lib. II, (ff. 57-76v) lib. Ill (charta una post 65 deperdita, vv. ἀνωμα|λίαν· καὶ κατὰ τὰ αὐτὰ - ὁμοίως τὸ Ν· καὶ ἐκβλη|θεισῶν [Heiberg I, pp. 224, 14-228, 20] subplevit in foliis 66-67 vir ipse XIII saeculi, qui scholl. supra infraque memorata marginibus inseruit), (ff. 77-97) lib. IV, (ff. 97-122) lib. V, (ff. 122-145) lib. VI, (ff. 145v-159v) lib. VII, (ff. 160-174) lib. VIII, (ff. 174-195v) lib. IX, (ff. 195v-209v) lib. X, (ff. 209v-229) lib. Xl, (ff. 229-244v) lib. XII, (ff. 245-263v) lib. XIII. Singulis libris praecurrunt capitum tabulae, oris autem scholia uberrima sive librarii manu sive recentioris mox laudati iniciuntur, huius tamen inde a f. 112v omnino cessant.
Language:
Greco.
Alphabet:
Greco.
Source of information:
C. Giannelli, Codices Vaticani graeci: codices 1485-1683, In Bybliotheca Vaticana, 1950, p. XXV, 224.

9r (in marg.)

Epigramma

Locus:
9r (in marg.)
Supplied title:
Epigramma
Incipit:
οἶδ ̓ὅτι θνητὸς ἔφυν καὶ ἐφάμερος
General note:
Cfr. Anthol. Palat. IX, 577.
Language:
Greco.
Alphabet:
Greco.
Source of information:
C. Giannelli, Codices Vaticani graeci: codices 1485-1683, In Bybliotheca Vaticana, 1950, p. XXV, 224.

1r-8v

Prolegomena in Ptolemaei syntaxin mathematicam cum scholiis

Locus:
1r-8v
Other author:
Theon Alexandrinus, matematico, f. 360-372 [external]
Pappus Alexandrinus, sec. IV [external]
Diophantus Alexandrinus, sec. IV [external]
Supplied title:
Prolegomena in Ptolemaei syntaxin mathematicam cum scholiis
General note:
(Ff.1-8v) προλεγόμενα τῆς Πτολεμαίου μεγάλης συντάξεως (f. 1 summo manus XIII saeculi adnotavit + Θέωνος καὶ ἑτέρων σοφῶν καὶ μαθηματικῶν ἀνδρῶν προλ. εἰς τ. μεγ. συντ. τοῦ Πτολεμαίου, sed cf. A. Rome, "Commentaires de Pappus et de Théon d'Alexandrie sur l' Almageste", I ["Studi e Testi" 54], Roma 1931, pp. xiii-xvii). Initium usque ad vv. ἀναποδείκτους ἐφόδους (f. 1v col. dext., lin. 16) inpressum obcurrit ap. Fr. Hultsch, Pappi Alexandrini collectionis quae supersunt etc., III, 1, Berolini 1878, pp. xvii-xix, quae insequuntur sub tit. ὅτι τῶν ἰσοπεριμέτρων σχημάτων πολυχωρητότερος ὁ κύκλος usque ad vv. ὠφελείας ὁμολογήσομεν nec non illa Ἀποδεικνὺς ὁ Πτολεμαῖος - σφαιροειδὴς ἡ γῆ sub inscript. ἀναμέτρησις γῆς (f. 5 col. dext. lin. 15-5v col. dext., lin. 9) invenies ibid. pp. 1138-1164 et XX sq., capita denique μέθοδοι εὔχρηστοι πρὸς τοὺς ἀπο μοριων πολλασπλασιασμους κτλ. et περι πολλαπλασιασμου Diophanti pseudepigraphis inseruit P. Tannery, Dioph. Alexandrini opera etc., II, Lipsiae 1895, pp. [3]-15. Marginibus scholl. non nulla cum ipsius librarii manu tum recentiorum adscripta inveniuntur, duo multo longiora conpendiisque horrentia vir doctus nescio quis XIII saec. iniecit, quorum alterum sic (animum adverte) concluditur (f. 5) τοῦτο οὖν καὶ ἐπὶ τῶν ἡμερῶν καὶ τῶν ὡρῶν oὗτοι οἱ νεώτεροι οἱ περὶ τὸν Ἀλὴμ πεποιήκασιν.
Language:
Greco.
Alphabet:
Greco.
Source of information:
C. Giannelli, Codices Vaticani graeci: codices 1485-1683, In Bybliotheca Vaticana, 1950, p. 223-224.

264r-272r

Ptolemaeus, Claudius, Phaseis. Liber II

Locus:
264r-272r
Author:
Ptolemaeus, Claudius, sec. II [internal]
Supplied title:
Phaseis. Liber II
Uniform title:
Phaseis (Ptolemaeus, Claudius, sec. II). 2, Paophi, sive October
General note:
Omissa praef. (Heiberg, Claudii Ptolemaei opera etc .. II, pp. 14-67).
Language:
Greco.
Alphabet:
Greco.
Source of information:
C. Giannelli, Codices Vaticani graeci: codices 1485-1683, In Bybliotheca Vaticana, 1950, p. XXV, 224.

272v-276v

Ptolemaeus, Claudius, De judicandi facultate et animi principatu

Locus:
272v-276v
Author:
Ptolemaeus, Claudius, sec. II [internal]
Supplied title:
De judicandi facultate et animi principatu
Uniform title:
De iudicandi facultate et animi principatu (Ptolemaeus, Claudius, sec. II)
General note:
Ed. Fr. Hanow in Progr. Gymn. Costrinensis 1870. Cui subicitur (f. 277) tabula categoriarum.
Language:
Greco.
Alphabet:
Greco.
Source of information:
C. Giannelli, Codices Vaticani graeci: codices 1485-1683, In Bybliotheca Vaticana, 1950, p. XXV, 224.

278r-284v

Ptolemaeus, Claudius, Hypotheses. Liber I

Locus:
278r-284v
Author:
Ptolemaeus, Claudius, sec. II [internal]
Supplied title:
Hypotheses. Liber I
Uniform title:
Hypotheses (Ptolemaeus, Claudius, sec. II). 1
General note:
Des. in vv. περὶ τὸ κέντρον αὐτοῦ ἰσοταχῶς (Heiberg, II, pp. 70-104, 23). Adcedunt in fine, manu saec. XIII (?), tabulae duae, quarum alteri (ff. 283v-284) praemittur inscriptio ἐψηφηφορήθη τὸ κανόνιον τῶν ἐν κύκλω εὐθειῶν καὶ εὐρέθη ἔχον οὕτως (propter foliorum 283-284 partes inferiores laceratas numeri conplures perierunt), altera vero multo brevior (f. 284v) ob titulum una cum ora superiori absumptum quid referat equidem haud intellego.
Language:
Greco.
Alphabet:
Greco.
Source of information:
C. Giannelli, Codices Vaticani graeci: codices 1485-1683, In Bybliotheca Vaticana, 1950, p. XXV, 224.