Contact Us

Selected Manuscripts from the "Polonsky Foundation Digitization Project"

Vat.gr.1522

Manuscript information

Resource type:
Manuscript
Collection:
Vat.gr.
Shelfmark:
Vat.gr.1522
Library:
Biblioteca Apostolica Vaticana
Date:
sec. XIV
Beginning date:
1301
Ending date:
1400
Support:
membr.
Height:
283
Width:
230
Extent:
ff. 197
Exhibit Tags:
Bible

Description

Date:
sec. xiv
Beginning date:
1301
Ending date:
1400
Writing - Note:
Chartae 4. 92v-93. 108. 127 scriptionis expertes.
Decoration - Note:
Evangelistarum imagines auro variisque coloribus depictae, sed temporis iniuria satis male habitae (si Marci unam excipias) chartas occupant 4v (Iohannes), 93v (Lucas), 108v (Mattheus), Marcus (127v), Moysen autem Legis tabulas in Sina monte accipientem exhibet f. 1v. Tituli, liturgicae animadversiones summis foliis inscriptae, litterae grandiores (plerumque), versus codicis initio atque in fine adlati auro renident. Πύλαι titulis inpositae (ff. 5. 74. 94. 109. 128), Iitterae maximae, litterae grandiores (non semel) auro, prasino, caeruleo, rubro colore exornantur, taeniolae vero, quae latercula circumeunt auro rubroque vel auro et viridi vel auro atque caeruleo pigmento. Musicae notae cinnabari pictae. In ff. 2-4 et 197r-v στίχοι laudd. columellis includuntur, quibus arcus insistunt et avium (aquilarum plerumque) imagines vel (f. 4) flos aliquis. F. 5 summo pavones duos ex aureo vase bibentes glutinatoris forfices paullulum decurtaverunt. Paginae conplures charta translucida contectae (cf. ff. 84. 85v. 87v etc.).
Binding:
Membr.
Binding - Note:
Integumentum, ἰδιοχρώμωι membrana vestitum, praebet in dorso tesseras gentilicias Pii IX P. M. et lo. Ba. Pitra, card. bybl. (1869-1889). Vetus integumentum a Stanislao Le Grelle conlega humanissimo nuper inventum est, purpureo 'velluto' (uti dicunt) amictum, cuius in altera tabula Crucifixio D. N. lesu Christi, in altera Resurrectio laminis ex nescio quo metallo effingebantur: quae tamen, iam dudum remotae, utrum alicubi delitescant an interierint plane ignoro.
Other author:
Le Grelle, Stanislas, sac., 1874-1957 [external]
General note:
Liber hic et Paris. gr. 278, una eademque manu (vel certe in eodem scriptorio) litteris uncialibus, quae dicuntur, exarati (cf. tabulas apud Montfaucon, Palaeographia graeca, p. 229; H. Bordier, "Description des peintures ... contenues dans les mss. grecs de la Bibliothèque Nationale", Paris 1883, p. 94; K. Weitzmann, "Die byzantinische Buchmalerei des 9. und 10. Jahrhunderts", tab. VI, 28-29). and F. 93v in ima ora legitur κυριω Παντίου τοῦ ̓Υέλλινου (? simile nomen obcurrit ex. gr. in cod. B 89 Magnae Laurae Athonen. [= 209 Eustrat.]: τὸν δοῦλόν σου Μανουὴλ τὸν ̓Υελληνᾶν [a. 1320], cf. Γρηγοριος ο Παλαμας, I, 1917, p. 152), manu saec. XIV-XV.
Other name:
Pius PP. IX, b., 1792-1878 [owner]
Pitra, Jean Baptiste, card., 1812-1889 [owner]
Paulus PP. V, 1552-1621 [owner]
Stella, Luca, vesc. di Padova, 1609-1641 [owner]
Language:
Greco.
Alphabet:
Greco.
Acquisition:
Ex cod. Confalonieri 14, in Tabulario Vaticano adservato, discimus praeterea evangeliarium nostrum a. 1615, mense iunio a Luca Stella ep. Rethymnensi in insula Creta Paulo V papae donatum esse: liber autem esse perhibebatur «di San Giouanni Chrisostomo, scritto e compilato da lui, onde come Reliquia di esso santo era stata venerata in quella Città insino alli tempi presenti».

Administrative information

Source of information:
C. Giannelli, Codices Vaticani graeci: codices 1485-1683, In Bybliotheca Vaticana, 1950, p. XX, 67-70.

Parts of this manuscript

2r-197v

Eὐαγγελια εωθινα τῶν ἑωρτων,

Locus:
2r-197v
Title:
Eὐαγγελια εωθινα τῶν ἑωρτων,
Supplied title:
Ex Iohanne pericopae,, Matthei evangelium in dominica Sanctorum omnium,, Evangelia in sanctorum dies festos selecta,, Evangelia pro variis circumstantiis,, and Versus iambici 22 in evangelistas.
Uniform title:
Biblia. N.T. Evang. sec. Iohannem. Greco, Biblia. N.T. Evang. sec. Matthaeum. Greco, Biblia. N.T. Evang. sec. Marcum. Greco, and Biblia. N.T. Evang. sec. Lucam. Greco
Summary:
Ex EvangeIiario iuxta morem Constantinopolitanum lectiones delectae, notis ecphoneticis antiquioribus, quae dicuntur, instructae, praemissis versibus iambicis in evangelistas.
General note:
A. ex Iohanne pericopae 1 (ff. 5-29v) pro singulis diebus hebdomadae paschalis, 2 (ff. 30-71v) pro dominicis et festis diebus a dominica τοῦ Ἀντιπάσχα, seu Thomae, ad Pentecosten (v. Θειον και ιερον ευαγγελιον κτλ., Romae 1880, pp. 1 ... 22; hoc animum adverte, inter ff. 59v et 60 illa desiderari <Μω>σέως ἐσμὲν - γεννημένου. Εἰ μὴ in evang. dominicae τοῦ Τυφλοῦ, ib. 16 col. dext., linn.14-24). Subditur (ff. 71v-73v) Matthei evangelium in dominica Sanctorum omnium (ib. 29)., B. evangelia in sanctorum dies festos selecta: (f. 74) in Nativitatem Praecursoris, (f. 83) in ss. Petrum et Paulum, λεγεται και εἰς εγκε(νια) cod., (f. 85) in Transfigurationem Domini, praemisso προκειμένῳ, (f. 87v) in Dormitionem ss. Deiparae, prima tantum vv., subfixa animadv. προἐγραφη η´ τοῦ σεπτεμβ(ρίου), (ib.) in Decollationem Praecursoris, (f. 94) in Novum annum et in s. Symeonem Stylitam, (f. 96) in Nativitatem ss. Deiparae, cum suo προκειμένῳ, (f. 97v) in Exaltationem Crucis, (f. 103v) in synaxin archangeli Michahel, (f. 105v) in hieromartyrem Ignatium, (f. 109) in dominica ante Christi nativitatem, (f. 115v) in vigilia Nativitatis Domini, (f. 120) in Nativitatem Domini, (f. 123) in synaxin ss. Deiparae και εις την μνήμην των αγιων νηπιον και εις την α´ κυριακην απο των Χριστουγεννων cod., (f. 128) in dominica ante Theophania, (f. 130) in Circumcisionem Domini et in s. Basilium, (f. 133v) in vigilia Theophaniorum, (f. 138v) in Theophania, (f. 140) in synaxin s. Iohannis Baptistae, (f. 141v) in Obcursum Domini, (f. 146) in Adnuntiationem ss. Deiparae, (f. 149) in sabbatum του οσιου Λαζάρου, (f. 159) in matutinum Palmarum, (f. 162v) eadem die intra missarurn sollemnia, (f. 167) in sanctae et magnae feriae V missam vespertinam (Matt. XXVI, 17-30), (f. 170v) in sabbato sancto mane, (f. 171v) eadem die vespere., C. (ff. 177-196) εὐαγγελια εωθινα τῶν ἑωρτων, i. e. (f. 177) Pascharum diei, non nisi prima verba, ad quae notatur προεγραφη κυριακη του αντιπασχα και εκεῖ ζητει, (ib.) Mesopentecostes et Absumptionis Domini, (f. 180) Pentecostes, προεγραφη etc. ut supra, (ib.) Nativitatis ss. Deiparae, (f. 182v) Exaltationis Crucis, (f. 184v) Obcursus Domini, initium tantum (Τῶ καιρω ἐκείνω ἀναστᾶσα Μαριὰμ ἐπορεύθη κτλ. [Luc. I, 39 sq.], librarii, procul dubio, errore), post quod notatur Προέγραφη τουτο τὸ ευαγγελιον εις την πανυχιδα καὶ ἐκεῖ ζητει, (ib.) in Transfigurationem Domini (in ed. Rom. laud. adsignatur pro μεθεορτίῳ), (f. 186v) in Decollationem Praecursoris, des. in vv. ἔθαψαν αὐτο (Matth. XIV, 12)., D. evangelia pro variis circumstantiis: (f.189) in encaenia, longius quam in ed. cit. (p. 212), add. enim vv. καὶ οὐ μὴ ἀπόλωνται - ἕν ἐσμεν (Ioh. X, 28-30), (f. 191) εἰς μνήμην φόβου (Luc. VIII, 22-25), (f. 192v) in infirmos (Matth. VIII, 14-18 et 23), (f. 194) in habitum monasticum (Matth. XI, 27-30), (f. 195) in matutinum των ἐγκαινίων (Matth. XVI, 13-19)., and Praecedunt (ff. 2-3v) versus iambici 22 in evangelistas, in patres Ecclesiae etc., inc. Σαφῶς ὁ Μωσῆς νόμον ὑπαγορεύσας (ed. Montfaucon, Palaeographia graeca, p. 228; hic tamen στίχοι leguntur 23, quia post 5 unum in cod. nostro praetermissum inseritur, nempe Καινὴν καὶ ξένην ὑψηγορίαν ἔχων).
Language:
Greco.
Alphabet:
Greco.
Source of information:
C. Giannelli, Codices Vaticani graeci: codices 1485-1683, In Bybliotheca Vaticana, 1950, p. 67-68.