Chig.R.VII.52
Manuscript information
- Resource type:
- Manuscript
- Collection:
- Chig.
- Shelfmark:
- Chig.R.VII.52
- Library:
- Biblioteca Apostolica Vaticana
- Date:
- sec. XI
- Beginning date:
- 1001
- Ending date:
- 1100
- Support:
- membr. (ff. II-V chart.)
- Height:
- 294 (ff. II. III min. mod.)
- Width:
- 237 (ff. II. III min. mod.)
- Extent:
- ff. VIII add. 227 (+ 189a)
Description
- Date:
- sec. xi
- Beginning date:
- 1001
- Ending date:
- 1100
- Writing - Note:
- Pura sunt ff. IIIv. Vv. VIr-VIIIv nec non f. 86v et membranae quattuor in fine adiectae ab eo qui codicem glutinavit.
- Decoration - Note:
- Liber litteris unc. magnis, atramento ut plurimum subflavo, diligentissime exaratus, titulos ac litteras grandiores praefert purpura et auro, litteras maximas atque ornamenta titulis inposita auro variisque coloribus distincta (ff. 2r. 13r. 87r. 152r), notas vero musicas «ad regendam vocem in recitandis evangeliis» minio scriptas.
- Binding:
- Membr.
- Binding - Note:
- Integumentum purpureo tergore vestitum aureisque orantibus opulenter excultum, stemma praefert Alexandri papae VII et insigna Chisiorum gentilicia. In dorso titulus legitur "Hebdomadis magnae | graecorum officium", litt. cap. aur.: superius orbiculus chart. adhaerescit, ubi num. "142" rubra circumcluditur inscriptione "Miscellanea della Biblioteca Casanatense": inferius "48" atramento adpictus. Operculorum facies interiores, et ipsae purpueo corio vestitae, Chisiorum semontium praebent auro inpressum, cui supereffulget stella octo radiorum: subicitur nomen "Alexander VII, P. M.", litt. cap. aur. Corrigiae aereis glandibus inauratis decorantur.
- General note:
- F. Ir num. "16", quo codex in Chisiana bybl. instructus fuit ante indicem a Guerrinio κατ ̓ἀλφάβητον digestum: Iv "R VII. 52"; IIr summo marg. "Cod. Greco n. 16"., IIr-IIIr descriptio codicis m. Leonis Allatii, ut etiam docet (f. IIIr) nota saec. XVII-XVIII "Testimone originale di Leone Allatio". F. IVr-Vr iteratur Allatii descriptio, m. fere coaeva., and 1r πίναξ manu librario coaeva, postea emendatus.
- Other name:
- Allacci, Leone, 1586-1669 [glossator]
Alexander PP. VII, 1599-1667 [owner] - Language:
- Greco.
- Alphabet:
- Greco.
- Provenance:
- 1v scriptum saec. XIII legitur: "ego leodegari(us) archid(iaconus) Constantinopol. (sic) dono librum istu(m) eccl(esi)e s(an)c(t)i francisci | et mitto eu(m) p(er) manu(m) fr(atr)is iacobi, rogans et supplicans (sic) p(ro) d(e)i mi(sericordi)a ut me peccatore(m) | in or(ati)onibus fr(atru)m dignemini sociare" (ed. Muñoz "I codici miniati della Bibl. Chigi" p. 21, ubi nota saeculo XV, codex saec. XIV tribuitur!). 227v saec. XIV scritpum est "Liber iste est de librari sancti Francisci de Colle Paradisi" (i. e. de Asisio); in Asisiensi libraria secreta codicem sedem habuisse constat (v. "Inventario dell'antica Biblioteca del sacro convento di S. Francesco in Assisi, compilato nel 1381, pubblicato da" Leto Alessandri, Asisii 1906, p. 63 n. XCI).
Administrative information
- Source of information:
- P. Franchi de' Cavalieri, Codices Graeci Chisiani et Borgiani, Romae 1927, pp. 87-89.
Parts of this manuscript
152r-227r
Duodecim evangelia de passione Domini.
- Locus:
- 152r-227r
- Supplied title:
- Duodecim evangelia de passione Domini.
- Uniform title:
- Lectionarium
- General note:
- Duodecim evangelia quae leguntur hebdomada de passione Domini: (f. 152r) primum, (f. 183r) secundum, (f. 190v) tertium, (f. 195v) quartum, (f. 203r) quintum, (f. 209v) sextum, (f. 212v) septimum, (f. 216v) octavum, (f. 220v) nonum, (f. 223r) decimum, (f. 224v) undecimum, (f. 226r) duodecimum. and Exstat inter lineas interpretatio latinas manu saec. XIV; quae interpretatio f. 2r et alibi, perraro tamen, erasa est.
- Language:
- Greco. and Latino.
- Alphabet:
- Greco. and Latino.
- Source of information:
- P. Franchi De' Cavalieri, Codices Graeci Chisiani et Borgiani, Romae 927, p. 88.
87r-151v
Officium Dominicae passionis.
- Locus:
- 87r-151v
- Supplied title:
- Officium Dominicae passionis.
- Uniform title:
- Lectionarium
- General note:
- Officium Dominicae passionis. Post indicata τροπαρίων initia et versiculos, legitur (f. 87r) lectio prima ex Zacharia propheta 11, 11-14, (f. 88r) Pauli ep. ad Galat. 6, 14 ss. (Τριῴδ., Romae 1879, p. 684; Ἀπόστολος etc., Romae 1881, p. 233), (f. 89r) evangelium sec. Mattheum 28, 3 ss. (Τριῴδ., l. c.); (f. 99v) post indicata (f. 98v) troparia et versiculos, secunda lectio ex Esaia proph. 50, 4-9, scil. usque ad vv. τίς κακώσει με (Τριῴδ. p. 689-690, 1), (f. 100v) Pauli epist. ad Rom. 5, 6-11 (Τριῴδ., p. 690), (f. 101v) evang. sec. Marcum 15, 16 ss. (Τριῴδ., p. 690; Θεῖον καὶ ἱερὸν εὐαγγ., p. 142): (f. 107r) post indicata (f. 106v) troparia et versiculos, lectio tertia ex Esaia proph. 52, 13 ss. (Τριῴδ., p. 693-694; in cod. om. 53, 1), (f. 111v) Pauli epist. ad Hebraeos 2, 11 ss. (Τριῴδ., p. 234; Ἀπόστολος p. 234), (f. 113r) evang. sec. Lucam 23, 32 ss. (Τριῴδ., p. 695; Θεῖον καὶ ἱερὸν εὐαγγ., p. 143), (f. 117v) post indicata (f. 116v) troparia et versiculos, lectio quarta ex Hieremia proph. 11, 18-20, scil. usque ad vv. δικαίωμά μου (Τριῴδ., p. 699), (f. 118r) Pauli epist. ad Hebr. 10, 19-25, scil. usque ad v. τὴν ἡμέραν (Τριῴδ., p. 700; Ἀπόστολος p. 234-235, 4), (f. 119v) evang. sec. Iohannem 18, 28-19, 37 (Τριῴδ., p. 701). Sequitur (f. 124v) τῆ μεγάλη παρασκευῆ εὐαγγ. εἰς τὴν λειτουργίαν ἐκ τοῦ κατὰ Ματθ. (Τριῴδ., p. 707; Θεῖον καὶ ἱερὸν εὐαγγ., p. 148-150). (f. 141r) τῶ ἁγίω σαββάτω. πρωῒ εἰς τὸν ὄρθρον: post προκείμενον et versum (f. 140v), epist. s. Pauli ad Cor. I, 5, 6 ss. (Τριῴδ., p. 735-736) et post ἦχ. πλ. α´ (f. 142v), evang. sec. Mattheum 27, 62 ss. (Τριῴδ., p. 736, Θεῖον καὶ ἱερὸν εὐαγγ., p. 150), (f. 144r) εἰς τὴν λειτουργίαν: post προκείμενον, ἦχον πλ. δ´ et στίχους, lectio ex Pauli epist. ad Rom. 6, 3 ss. (Ἀπόστολος p. 237), deinde post στίχ. ἦχον βαρὺν (Ἀνάστα ὁ θεὸς etc.) et στίχους 1-3 (Ἀπόστολος p. 237-238), evangelium sec. Matth. 28, 1 ss. (Θεῖον καὶ ἱερὸν εὐαγγ., p. 150-151), quod abrump. f. 151v vv. πάσας τὰς ἡμὲ | (v. 20). and Exstat inter lineas interpretatio latinas manu saec. XIV; quae interpretatio f. 2r et alibi, perraro tamen, erasa est.
- Language:
- Greco. and Latino.
- Alphabet:
- Greco. and Latino.
- Source of information:
- P. Franchi de' Cavlieri, Codices Graeci Chisiani et Borgiani, Romae 1927, p. 88.
2r-12v
Prima ieiuniorum hebdomada.
- Locus:
- 2r-12v
- Supplied title:
- Prima ieiuniorum hebdomada.
- Uniform title:
- Lectionarium
- General note:
- Evangelia prima ieiuniorum hebdomada recitanda; (f. 2r) feria secunda (ed. laud., p. 111 col. 1-2), (f. 5v) feria tertia (ib. p. 110-111), (f. 8r) feria quarta (ib.), (f. 9r) feria quinta (ib.), (f. 10r) feria sexta (ib. p. 111-112). and Exstat inter lineas interpretatio latinas manu saec. XIV; quae interpretatio f. 2r et alibi, perraro tamen, erasa est.
- Language:
- Greco. and Latino.
- Alphabet:
- Greco. and Latino.
- Source of information:
- P. Franchi de' Cavalieri, Codices Graeci Chisiani et Borgiani, Romae 1927, p. 87.
13r-86r
Magna hebdomada.
- Locus:
- 13r-86r
- Supplied title:
- Magna hebdomada.
- Uniform title:
- Lectionarium
- General note:
- Evangelia magna hebdomada recitanda: (f. 13r) feria secunda mane (ed. laud., p. 123-124), (f. 20r) inter Missarum sollemnia (ib. 126-125), (f. 27r) feria tertia mane (ib. p. 125-126), in cod. tamen evangelii textus non abrumpitur versu capitis 22 postremo, sed versu 2 subsequentis cap. 23 οὐ καταλυθήσεται), (f. 42v) feria tertia inter Missarum sollemnia (ib. p. 127-128); (f. 56r) feria quarta mane (ib. p. 130-131), (f. 63r) feria quarta inter Missarum sollemnia (ib. p. 129-130), (f. 65r) in lavatione pedum (initium tantum Πρὸ τῆς ἑορτῆς etc. [Ioh. 13,1] et finis διὰ τοῦτο εἶπεν οὐχὶ πάντες καθαροὶ ἐσταί [13, 11]: subicitur rubr. litt. Πρὸ ἐγράφη τῆ μεγάλη ε̅. ἀπὸ τὴν μέσην τοῦ ἀναγνώσματος [v. ed. laud. p. 131 col .1], dein ἐυαγγέλιον β´ μετὰ τὸ νήψασθε [Ioh. 13, 12-17; ed. laud. p. 131 col. 1-2]); (f. 67r) feria quinta inter Missarum sollemnia (ib. p. 131 col. 2-134). and Exstat inter lineas interpretatio latinas manu saec. XIV; quae interpretatio f. 2r et alibi, perraro tamen, erasa est.
- Language:
- Greco. and Latino.
- Alphabet:
- Greco. and Latino.
- Source of information:
- P. Franchi de' Cavalieri, Codices Graeci Chisiani et Borgiani, Romae 1927, pp. 87-88.